NATUS UTI DICTUMST, VENERIS CUM MENSIS APRILIS

OCTAVUM COEPIT IAM RESERARE DIEM,

SPES MAGIS AT - FATEOR – IAM SOLLICITUDO PARENTUM,

QUORUM SUB CURA CRESCERE DULCE FUIT.

MARTINU, COPLAND ATQUE ALII CLARIQUE MAGISTRI

ME DOCUERE ARTEM, QUOS MEMINISSE IUVAT.

EXSUL POST PATRIAM RAPTAM TERRAS PERAGRABAM

UXOREM, NATAS, PER LOCA MULTA TRAHENS.

GAUDIAQUE ET MULTOS – SIC SORS HUMANA – DOLORES

PERPESSI, TAMEN AT VIXIMUS. HOC SATIS EST.


JAN NOVÁK

_ELOGIUM

Musarum Cultor [lat]Skladatel [cz]Composer  [en]Komponist [de]
Guestbook
created by [d9] 2k10  © copyright Clara Nováková